1 | Quanto magnificentior atque sublimior incognitae nobis sermo doctrinae tuae iter arduum praecelsissimae renuntiationis aperuit, et quasi remota oculorum nostrorum caligine conditum coelo culmen eius ostendit, tanto maiore desperationis mole deprimimur. Immensitatem siquidem eius cum exiguitate virium nostrarum metientes, et nimiam abiectionem ignaviae nostrae cum infinita virtutis ostensae celsitudine conferentes, pravitatem nostram non solum ad illam non posse proficere, verum etiam ab eo quod est deficere posse sentimus. |